Charter Document - 05910089

Charter Document - 05910089


Charter Number: 05910089
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f39r)
British History Online

Charter:

Hec est conventio [] inter Gaufridum Abbatem Burtonie et Andream hominem suum ligium [] Concessit ei Abbas ipsi Andree et heredi suo infedfirmam illam partem Legue quam prius tenuerat Ebrardus Clericus et post ipsum Aisulfus Presbiter cum hominibus et cum pecunia quam illi acceperant Et hoc fecit ei propter brevia Regis et preceptum ejus et per considerationem et consilium Domini Roberti de Ferrariis in commutationem Felde quam prius tenuerat idem Andreas quam scilicet Feldam reddidit in manu Abbatis [] Dadesleia quoque quam tenet Eda uxor Nicholai et omnia que ad illam pertinet sunt divisa et separata omnino a conventione ista Hoc est autem servitium quod debet facere idem Andreas Abbati [] Juravit eis fidelitatem plenariam sicut ligius homo eorum et debet servire eis servitio proprii corporis et ire in servitium eorum sicut liber homo ubi visserit Abbas vel secum vel sine se et debet honorifice hospitari Abbatem cum ad illas partes venerit et debet ei competenter donare de suo sicut domino suo cum Abbas opus habuerit et quando necessitas exiget debet prestare quadrigas suas et hominem suorum sicut ceteri homines de Abbatia ad afferendam de luco materiem in fabricam Monasteri [] preter hec debet reddere Ecclesie sexaginta solidos quoque anno Cum vero obierit debet dare Ecclesie [] totam partem suam de pecunia sua in omnibus rebus cum suo corpore sepeliendo honorifice ibi Hujus conventionis [] Suegnus Prior Edricus Monachus []

Source (click image below to view full size)