Charter Document - 05910088
Charter Number: | 05910088 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Add MS 89169 (f39r) British History Online |
Charter:
Hec est conventio [] inter Gaufridum Abbatem Burtonie et Eddam uxorem Nicholai [] Concessit ei Abbas ipsi Edde et heredi ejus in feudum et hereditatem illam terram que vocatur Dadeslega et ad Legam pertinet Idest xx bovatas de Warlanda et duas culturas de Inlanda et quandam partem luci cum omnibus consuetudinibus ejusdem terre pro xx s quoque anno et pro hommagia eorum Divise vero hujus terre quam Edda recepit ab Abbate et a monachis sunt ab aqua que vocatur Blida sicut dividitur terra Felde et terra Dadesleiss recte ad Bilestanes Legam et sicut eadem Bilestanes Lega tendit inter duos lucos usque ad porteswei et per eandem viam deorsum usque ad parvum rivulum et per parvum rivulum usque quo cadit in Blidam []