Charter Document - 05910077
Charter Number: | 05910077 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Add MS 89169 (f37v) British History Online |
Charter:
Hec est etiam illa conventio quam fecit Galfridus de Eglintona scilicet Camerarius Regis cum Abbate Nigello [] quando ipse requisivit terram de Stantona Ipse vero fecit homagium Nigello Abbati omnibus quoque monachis preterea fidelitatem ut homo dominis suis et tunc recepit terram tali pacto quod ipse dedit Ecclesiam de Stapenylle [] et omnes decimas de omnibus rebus quas habuerit in villa de Stantona scilicet de illa parte quam ipse tenet de Burtona et de alia parte quam ipse tenet de alio domino [] Pro terra autem dabit x s in unoquoque anno cum supradictis decimis [] Huic conventioni affuerunt testes videlicet []