Charter Document - 05910074
Charter Number: | 05910074 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Add MS 89169 (f37r) British History Online |
Charter:
Hec est conventio que facta est inter Galfridum Abbatem et Willielmum de Scto Albano facta est autem in capitulo Burtonie coram fratribus concessit ei Abbas in feofirma idest ipsi Willielmo et heredi ejus terram que fuit Gamel de Stretona [] idest v bovatas de Warlanda et ix acras terre de Inlanda solutas et quietas [] et ipse Gamel pro redemptionem suum et suorum exivit et recessit ab Abbate [] Ipse autem Willelmus fecit hommagium Abbati ligium et juravit fidelitatem Ecclesie et debet reddere pro hac terra prefata viii s quoque anno Concessit etiam ei Abbas procurationem unius monachi in vita sua et cum obierit vel cum monachus factus fuerit concessit eandem procurationem uxori sue Albrede quamdiu et ipsa vivet et legaliter se tenebit tamen sine hereditate aliqua [] horum omnium esse heredem concesserunt et Abbas et monachi Rainaldum filium ejus post ipsum et non clamet hereditatem in procurationem monachi Hujus conventiones testes sunt []