Charter Document - 05910071
Charter Number: | 05910071 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Ego frater Nigellus Dei gratia Abbas Bertonie dedi in capitulo nostro et omnes fratri mei mecum terram de Acovere Orme hac conventione ut unoque anno nobis xx oras persolvat et perinde factus est homo noster super quatuor Evangelista jurando se nobis fidelitatem servaturus et quod de ista terra nec de alia neque de aliqua re per se aut per alium aliquem nobis in dampno erit in vita sua Cum autem mortuus fuerit deferre ad nos se faciet cum tota pecunia sua ad sepeliendum quo sepulto filius ejus in capitulum nostrum veniet daturus pro relevatione ipsius terre tantum pecunie quantum nobilis homo dare debet pro tali terra jurando similiter sicut pater ejus juravit donando sicut pater ejus donavit tenendo sicut pater ejus tenuit Ricardo Abbate Sancti Petri super Divam presente Sueno nostro Priore ceterisque fratribus presentibus Hujus rei testes fuerunt ille []