Charter Document - 05910054
| Charter Number: | 05910054 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | List |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
In Withmere est tantam Inlande ubi possunt esse aratra iii Nunc sunt ii de xvi bobus vacce xxii Taurus i Viculi xiii Animalia ociosa x Terra hominum se defendit pro hida et dimidia Villani sunt Ailmarus Gladwinus Almarus Edricus Alwinus Edricus Alwardus Godwinus Levericus bovarius Quisque tenet ii b et operatur ii diebus et faciunt omnes consuetudines quas villani de Burtona nisi quod non dant denaria propter quadrigas in lucum euntes Godricus habet ii b de terra cotsetorum et facit similiter Soen Hachepin i b de terra cotsetorum et operatur i die et facit ceteras consuetudines Sewi bovarius i b de terra cotsetorum et similiter facit Gildum Regis de hac terra cotsetorum quicunque eam habent Sive villanus sive censarius debet ire in marsupium Abbatis in qua terra sunt xii bovatas Censarii sunt isti Fromundus tenet iiii b de terra cotsetorum pro iiii s et pro servitio corporis sui et debet dare Abbati gildum Regis Willelmus de Sobehale i b de terra cotsetorum pro xii d et similiter gildat Abbati et debet ire ubicunque precipitur vel cum Abbate vel sine Abbate Lepsi ii b de terra cotsetorum pro ii s et dat Abbati similiter gildum Regis Godricus Colebras ii b de terra cotsetorum pro iii s et dat Abbati gildum Regis et debet ii perticas ad curiam et ii ad lucum et bis in anno pretare aratrum suum et ter in Augusto secare cum omnibus suis Item Ulricus de Horninglow habet de Warlanda iiii b pro iiii s et debet iiii perticas ad curiam et iiii ad lucum et bis in anno prestare aratrum et ter in Augusto secare cum omnibus suis et preter hoc ire ubicunque preceptum fuerit vel cum Abbate vel sine Abbate Godricus frater ejus i b de Inlanda et ii de Warlanda pro iiii s et debet facere omnino similiter et preter hoc dare Abbati gildum Regis de ij bovatis Inlande Levine mater eorum ii b pro ii s cum predictis consuetudinibus et perticarum et arandi et secandi Item Frawinus Bracedorius habet ii b pro iii s et debet facere predictas consuetudines nisi perdonentur ei et i domum cum ii acris terre Willelmus Cocus v b pro v s Uluricus ii b pro xviii d et consuetudines et debet Abbati geldare quod tenet de terra cotsetorum Willielmus de Rolvestona tenet dimidiam hidem pro vi s quam ad quietat de gildo Regis Fullo i domum pro xii d Elmer iiii b pro iiii s cum supradictis consuetudinibus [] Ailwardus cados i b absque crofta pro xiiii d Alter Ailwardus domum et cortillagium pro viii d Willelmus vacarius ii b pro ii s In Bromlega est tantum Inlande ubi possunt esse ii aratra Habetur i aratrum de viiii bobus equus i Terra hominum se defendit pro dimidia hida sed de hac dat R de Ferrariis octavum denarium pro iiii bovatis quas inde habet Willani sunt Sewinus Edricus Leuricus Ailwinus Alter Ailwinus unusquisque tenet ii bovatas et operatur ii diebus in ebdomada et invenit auras ad summagium et reddit vii d pro falda et bis arat in anno et ter secat in Augusto et facit braisium et vadit ad summagium pro sale et pro pisce aut reddit ii d pro utroque Censarii sunt Alricus Ormus Edricus quisque horum tenet iiii bovatas pro iiij s et debet iiij perticas ad Burtonam et iiij ad lucum et bis prestat aratrum et ter in Augusto secat cum omnibus suis et vadit ad cazas quando opus est Item Bricstin et Brictoaldus quisque ii b pro ii s et faciunt easdem consuetudines Item Assol Presbiter tenet Ecclesiam et ii bovatas preter hoc xxx acras de Inlanda Item Uluricus habet de Inlanda ii b pro ii s et facit predictas consuetudines Edricus habet de Inlanda vi acras Hoc manerium habent homines ad firmam pro lxx s in quibus computantur vi s quos habent de decima Neutone quam decimam dat eis Radulphus filius Urnoi de villa sua propter ii carrucate terre quam tenet in Hantona de Abbate Silva tota est extra firmam In Acoure est tantum Inlande ubi possit esse i aratrum Terra hominum et in Acoure et in Ylum se defendit pro iij virgatis et in Warlanda Acoure possunt esse ij aratra Lewinus habet i carrucatam pro servitio suo et habet sub se duos homines De altera carrucata tenet Swegnus ii b pro xv d Lewinus ii b pro xv d Aelstanus et Chenewardus hii duo ii b pro xv d Tres cotseti sunt qui operantur i die Molendinum valet iiij s In dominio sunt ii b de Warlanda In Ylum non est nisi Warlanda nec est quicquam in dominio xvi autem bovatas sunt Tedwi ij b pro ii s Lewinus Gup ij b pro xv d Alter Lewinus ij b pro xvi d Ulwardus faber i b pro xvi d Huningus i b pro xii d Griffin i b pro xii d Bertrich tenet tantum terre unde reddit vi s Molendinum reddit x s Summa est Acoura cum appendiciis suis se defendit pro dimidia hida et i virgat Hanc tenet Ormus pro xx oris et cum ea etiam Ylum preter Ecclesiam et terram ad eam jacentem que Ecclesia et terra est Abbatis In Lega est tantum Inlande que potest arari per ii aratra cum debito adjutorio hominum Aratra sunt de xvi bobus Equus et equa vacce xxxiii Tauri ii Viculi xi Ociosa animalia xvii Capre lxxx Porci xxviii Terra hominum se defendit pro i hida quinta parte minus quam quintam partem habet mainus Brito Villani sunt Soenus Rainaldus Ailwinus Alter Ailwinus Lemarus Godwinus Ordricus Alricus Saroi Uluiet Ulfac Ricardus Quisque tenet b et operatur ii diebus in ebdomada et invenit auram ad summagium et ter prestat aratrum ad tremeis et ter in Augusto secat cum suis Uluiet hoc anno xviii d Censarii sunt isti Aviet tenet i carrucatam terre pro viii s et ter in Quadragesima prestat aratrum suum et ad falcandum i hominem de propria domo et i similiter de unaquoque domo villanorum suorum et ter in Augusto secat cum suis Leveguinus tenet ij b pro ij s et facit similiter Leuricus ij b pro ii s et facit similiter Ricardus iiij b pro iiij s et facit similiter Awardus i carrucatam pro vi s et facit predictas consuetudines Gosfridus i carrucatam pro viii s cum consuetudinebus Carrucata i jacet ad Ecclesiam Edricus tenet molendinum pro iiij s vasta est i carrucata De hac tamen tenet Alwinus ij b pro ij s cum predictis consuetudinibus Aileva iiij b pro ij s Hoc manerium habet Ormus ad firmam pro c s usque ad annos xvi Felda se defendit pro i carrucata et jacet ad Lege hidem Terra in dominio est unius aratri Terra hominum xx b Censarii sunt Collingus Seigotus Leuricus Elungus Elricus Godwinus Uluricus quisque horum tenet ii b pro ii s et in Lege arat et herzat i acram et in estate prestat i hominem i die ad falcandum ad cibum domini ad tertiam et in Augusto bis i hominem ad secandum et dat pasnagium Tres mansure sunt vaste et sunt domus desuper idest vi b inhospitate Edeva est bordaria et operatur i die est alia domus in qua manet i medicus Hoc manerium est ad firmam pro xx s
