Charter Document - 05910037

Charter Document - 05910037


Charter Number: 05910037
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Abbas de Burton super Trent petit versus Nicholaum de Segrave manerium de Cotes cum pertinentiis exceptis novem virgatis terre [] in eodem manerio ut jus ecclesie sue et unde dicit quod Nicholaus quondam Abbas de Burton predecessor suus fuit seysitus in dominico suo ut de feodo [] tempore Domini Johannis Regis avi Domini Regis nunc [] Et Nicholaus venit et defendit jus ipsius Abbatis [] et dicit quod Dominus H Rex pater Domini Regis nunc dedit [] cuidam Stephano de Segrave antecessori suo cujus heres ipse est predictum manerium [] unde dicit quod non potest ei inde respondere sine Domino Rege Et profert predictam cartam [] Datus est dies in quindena Sancte Trinitatis apud Lincoln Ad quem diem venerunt partes et quia predicta carta testatur quod predictus Dominus Rex dedit et concessit predicto Stephano et heredibus suis predictum manerium [] tenendum de ipso Domino Rege [] ita quod predictus Nicholaus non potest sine Domino Rege inde respondere Ideo dictum est partibus quod eant inde sine die []

Source (click image below to view full size)