Charter Document - 05910015
Charter Number: | 05910015 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Et sic predictus Stephanus eam tenuit quamdiu vixit et post eum Gilbertus filius ejus Et post eum Nicholaus qui nunc est versus quem Thomas Abbas de Burton petit dictum manerium per precipe in capite ut inferius continetur et unde idem Abbas petit et supplicat Domino Regi quod predictus Nicholaus de Segrave ei respondeat jure Ecclesie sue sine ipso secundum legem Comitatus de sicut paratus est verificare prout Curia Domini Regis considerat quod predicte sorores qui jus suum si quod haberent in dicto manerio Domino H Regi patri Domini Regis nunc quietum clamaverunt per quam quietam clamantium Dominus H Rex affuerit se titulum habere nullum jus habuit prout manifeste liquet per redditionem quam Stephanus de Bellocampo frater ipsarum Isolde et aliarum antea fecerat Nicholao predecessori istius Abbatis [] Et prout per recognitionem magne assise vel alio modo convinci poterit Et pluribus aliis modis quibus idem Abbas paratus est dicere secundum quod Domino Regi et ejus consilio placuerit