Charter Document - 05910014
| Charter Number: | 05910014 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Memorandum |
| Date: | 1112 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Henricus Dei gratia Rex Anglie [] Sciatis nos de voluntate et assensu Ysonde de Bellocampo Matildis sororis sue Radulphi de Arderne et Aline uxoris sue et Ydonie que fuit uxor Henrici de Alneto qui coram nobis apud Westmonasterium venerunt et totum jus et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in tota terra cum pertinentiis in Cotes que fuit Stephani de Bellocampo fratris predictarum Ysonde Matilde Aline et Ydone cujus heredes ipse sunt et quiete clamaverunt et in manus nostras reddiderunt dedisse [] dilecto et fideli nostro Stephano de Segrave et heredibus suis pro homagio et servitio suo totam predictam terram [] per servitium unius bracheti nobis per annum ad Pascham reddendum [] Hiis testibus [Ranulfus] Dunelmensis Johanne Bathoniensis et de Karliolo Episcopis Hubertus de Burgo Comite Kantie Justiciario Anglie Ranulpho Comite Cestrie et Lincolnie Hugone de Neville Radulpho de Thurburville Hugone Dispensatore Roberto de Lexinton Henrico de Braybroc Nicholao de Osolowe Bartholomeo Pecche Willielmo de Londonie et aliis Datum per manum venerabilis patris Radulphi Cicestrensis Episcopi Cancellarii nostri xxi die Novembris anno regni nostri duodecimo
