Charter Document - 05910011
Charter Number: | 05910011 |
---|---|
Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Add MS 89169 (f12r) British History Online |
Charter:
Per hanc cartam fuerunt in possessione dicte ville de Cotes Abbas et Conventus de Burton tempore Regis Willielmi Conquestoris et Regis Willielmi secundi ac Regis Henrici primi ac Regis S Tempore Regis Henrici secundi quidam Abbas Burton absque consensu sui conventus tradidit dictam villam de Cotes cuidam Nicholao Vicecomiti Staffordie occasione sororis sue de qua filiam genuit propter quod factum idem Abbas fuit depositus Tunc predictus Vicecomes impetravit a Domino Rege ut teneret ab eo dictam villam in capite reddendo inde annuatim unum brachetum cum ligamine Tempore autem Domini Regis Henrici secundi movit Abbas Bernardus querelam super dictam villam in curia Regis per breve ut supra qui Abbas defunctus est antequam causa terminaretur Successit vero Abbas Rogerus qui similiter querelam deposuit in Curia Domini Regis super eadem villa et eatenus processum fuit per duellum inde invadebatur et tunc deforciator ejusdem ville mortuus est filio suo scilicet Stephano de Bellocampo relicto qui fuit infra etatem Idem vero Stephanus ante decessum suum fecit dicte Ecclesie de Burton cartam de quieta clamatione ejusdem ville ut sequitur