Charter Document - 05910007
| Charter Number: | 05910007 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Memorandum |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Aliud breve Regis Henrici secundi super predicta terre Henrici Rex Anglie et Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegavie Vicecomiti de Notinghamscira salutem Precipio quod sine dilatione plenum rectum facias Abbati de Burtona de terre de Cotes sicut per meum aliud breve precepi de sicut carta Regis Willielmi testatur Quod nisi feceris justicia mea faciat fieri ne inde amplius clamationem audiam per penuriam pleni recti Testibus Ricardo de Humet Conestabulario apud Westm
