Charter Document - 05910006

Charter Document - 05910006


Charter Number: 05910006
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f11bv)
British History Online

Charter:

Pendente placito super dicta villa per breve antedictum Bernardus Abbas antedictus ex hac luce subtractus est Successit ei Abbas Nicholaus qui prosequens breve querelam movit super dicta villa H Rex Angl R filio G Vicecomiti salutem Mando tibi et precipio ut sine mora facias rectum inter Nicholaum Abbatem et Nicholaum de Stafford Vicecomitem de terra de Cotes Et si Nicholaus non vult venire ad placitum pro disrationanda terra inde super x libras de forisfactura ut Abbas absque occasionem vel prolongationem sine mora sit saisitus sicut comitatus testimonium perhibet Abbati per fratris mei breve ubi visum est quod Abbas saisitus fuisse Quia nolo ut Abbas amplius inde tortitudinem sustineat vide ne per penuria justicie Abbas iterum ad me se clamet T W Giffard Wintonensi Episcopo et Regis Cancellario apud Winton

Source (click image below to view full size)