Charter Document - 05910004

Charter Document - 05910004


Charter Number: 05910004
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): British History Online

Charter:

Iste sunt rationes Abbatis de Burton subtus Trentam ad evidencia nostris quod habent in manerio de Cotes Willielmus Rex Anglorum [] Per hanc cartam fuerunt in possessione dicte ville de Cotes Abbas et Conventus Burtoniensis tempore Regis Willielmi Conquestoris et Regis Willielmi secundi ac Regis Henrici primi tempore Regis Henrici secundi quidam Robertus Abbas Burtoniensis absque consensu sui conventus tradidit dictam villam de Cotes cuidam Nicholao Vicecomiti Staffordie propter quod factum dictus Abbas fuit depositus Deinde Abbas Bernardus qui successit dicto Roberto movit querelam versus dictum Nicholaum Vicecomitem super predicta villa per subscripta brevia

Source (click image below to view full size)