Charter Document - 05910002
| Charter Number: | 05910002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Burton Chartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Memorandum |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British History Online |
Charter:
Item memorandum quod tempore Nicholai Abbatis cognomento de Walingford statim post Werram impetratum fuit a curia Domini Regis Henrici filii Regis Johannis tempore Huberti de Burgo tunc Domini Regis Justiciario existente quod villa de Bromle Abbatis fuit facta fuit Burgagium et mercatum ibidem singulis septimanis in die Martis et una feria singulis annis per tres dies duratura scilicet in vigilia et in die et in crastino Sancti Bartholomei Et quia idem Rex infra etatem tunc temporis existebat quare nulla adhunc carta alicui fuerit scripsit idem Justiciarius Vicecomiti Staffordie
