Charter Document - 05880149

Charter Document - 05880149


Charter Number: 05880149
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1275 - 1287
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris [ecclesie] filiis ad quos presens scriptum peruenerit frater Henricus dictus abbas de Derleg et eiusdem loci conuentus salutem Noueritis nos accepisse ad perpetuam firmam de Stephano tunc abbate et conuentu de Bello Capite totam terram cum pertinenciis quam habuerunt in villa de Glapwell anno secundo domini regis Henrici filii regis Johannis Reddendo inde annuatim eisdem viginti duos solidos et sex denarios ad duos terminos scilicet undecim solidos et tres denarios infra octauas Pentecostes et undecim solidos et tres denarios infra octauas sancti Martini apud Staneleg in parochia de Tiuersal Nos uero fideliter dictos denarios ad predictos terminos eis soluemus Et si ad terminos statutos non soluerimus in penam singulis terminis preter predictam firmam eis dimidiam marcam soluemus Volumus etiam quod dominus episcopus uel eius archidiaconus iure ecclesiastico compellat nos ad dictam firmam soluendam et dictam penam cum firmam predictam statutis terminis non soluerimus Et in huius rei testimonium presenti scripto commune sigillum nostrum apposuimus Teste capitulo nostro