Charter Document - 05880148

Charter Document - 05880148


Charter Number: 05880148
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1217 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit frater Henricus dictus abbas de Derleg et eiusdem loci conuentus salutem Noueritis nos accepisse ad perpetuam firmam ab Stephano tunc abbate et conuentu de Bello Capite totam terram cum pertinenciis quam habuerunt in uilla de Glapwalle anno secundo domini regis Henrici filii regis Johannis Reddendo inde annuatim eis viginti quatuor solidos ad duos terminos scilicet duodecim solidos infra octabas Pentechostes et duodecim solidos infra octabas sancti Martini apud Stanleg in parochia de Tiuersolt Nos uero fideliter dictos denarios ad predictos duos terminos eis soluemus et si ad terminos statutos non soluerimus in penam singulis terminis preter predictam firmam eis dimidiam marcam soluemus Volumus eciam quod dominus episcopus uel eius archidiaconus iure ecclesiastico compellat nos ad dictam firmam soluendam et dictam penam cum firmam predictam statutis terminis non soluerimus Et in huius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Willelmo de Muschamp archidiacono et capitulo de Scaruesdal et aliis