Charter Document - 05880135
Charter Number: | 05880135 |
---|---|
Cartulary Title: | Glapwell Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1312 |
Date type: | Internal, Calendar, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Ade Bate dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Radulfo filio Simonis de Glapwell et Agnete uxori sue unum mesuagium cum tofto et crofto et omnes terras et tenementa mia et omnes redditus meos cum omnibus pertinenciis suis in villa et in territorio de Glapwell Tenenda et habenda omnia predicta tenementa et redditus cum omnibus pertinenciis predictis Radulfo et Agnete et heredibus eorum siue assignatis de capitalibus dominis feodi illius pro seruiciis inde debitis et consuetis Et ego vero predictus Rogerus filius Ade Bate et heredes mei totum predictum mesuagium cum tofto et crofto et omnes terras et tenementa predicta et omnes redditus meos cum omnibus pertinenciis suis sicut predictum est predictis Radulfo et Agnete et heredes eorum siue assignatis contra omnes gentes warantizabimus adquietabimus et ubique defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium sigillum meum apposui Datum apud Glapwell die sabbati in vigilia Ramis palmarum anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi quinto Hiis testibus Johanne de Ayncourt Willelmo de Bret Rogero le Beton Hugone Foffin Waltero de Ufton Johanne de Glapwell Willelmo de Ufton et aliis