Charter Document - 05880130

Charter Document - 05880130


Charter Number: 05880130
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod [ego] Rogerus filius Ade uel Bate de Glapwell dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto filio Hysabell de eadem tres acras terre cum pertinenciis in territorio de Glapwell quarum prima iacet in capo orientis inter terram Simonis de Glapwell ex parte australi et terram predicti Rogeri ex parte boriali et abuttat ad capud orientis super regiam viam ducentem apud Notingham Secunda autem iacet acra in campo australi inter terram domini abbatis de Derley ex parte australi et terram dicti Simonis de Glapwell ex parte boriali et abuttat ad capud occidentis super le Suyedale Et dimidiam acram iacentem terre in le Stubhing super le Longedoles inter terram predicti Rogeri ex parte orientali et terram Auicie uxor quondam Jordani de Glapwell ex parte occidentali abutantem ad capud australe super le Wellebroke et ad capud borialem super le Stubingesike Et unam rodam terre iacentem in campo predicto inter terram dicti Simonis de Glapwell ex utraque parte iacentem abuttantem ad capud australe super le Wellebroke Et unam rodam terre terre iacentem in campo predicto inter terram domini abbatis de Derley ex parte orientis et terram predicti Simonis de Glapwell ex parte occidentis abutantem ad capud australe super le Wellebroke Tenendas et habendas de me et heredibus meis uel assignatis sibi et heredibus suis uel suis assignatis cuicumque dare vendere assignare uel legare voluerit ubi et quando in quocumque statu fuerit libere quiete integre pacifice et hereditarie cum omnibus libertatibus pertinenciis et asiamentis et cum libero ingressu et egressu infra villam et extra Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis uel assignatis unum obolum argenti ad Natale domini luminaribus beate Marie Marie capelle de Glapwell pro omnibus secularibus seruiciis consuetudinibus exactionibus et demandis wardis releuiis homagiis et omnibus aliis eschaetis Et ego uero predictus Rogerus et heredes mei uel assignati mei totam predictam terram cum omnibus pertinentiis predicto Roberto et heredibus suis uel suis assignatis ut predictum est integre contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et ubique defendemus inperpetuum Pro hac autem donacione et concessione presentis carte mee confirmacione dedit mihi dictus Robertus quandam summam pecunie pre manibus in gersuma In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto le Graunte Willelmo de Leke Simone de Glapwell Willelmo de Ofton Willelmo de Hokenal Roberto Heryng de Glapwel Johanni filio Auicie de Scardecliue Rogero filio Rogeri de eadem et aliis multis