Charter Document - 05880126

Charter Document - 05880126


Charter Number: 05880126
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris Willelmus de Hokenale manens in Glapwell salutem in domino sempiternam Noueritis me dedisse concessisse et omnino pro me et heredibus meis inperpetuum quietum clamasse Ricardo filio Hugonis de Glapwell et heredibus suis siue assignatis totum ius meum et clamium iuris quod habui et aliquo modo habere potero in terris et tenementis quas quondam fuerunt Radulfo de Glapwell et postea Symonis [] in villa de Glapwell et in campo de Scardecliue et in Bramley una cum bosco qui vocatur le []it et seruicio terre que Sarra filia predicti Radulfi de Glapwell tenet in territorio de Glapwell et de Sc[ardecliue et] in omnibus aliis redditibus et seruiciis predictis terris et tenementis pertinentibus de quibus predictis terris et tenem[entis] [c]um predicto bosco redditibus et seruiciis sicut predictum est ego predictus Willelmus de Hokenale de predicto Symone fui feo[ffatus] Tenendum et habendum de capitalibus dominis feodi predicto Ricardo et heredibus suis siue assignatis uel cui ea dare vendere [assi]gnare voluerit in perpetuum cum omnibus libertatibus et aysiamentis Ita siquidem quod nec ego nec predictus Willelmus nec heredes mei [nec] quis alius ex parte mea uel nomine meo aliquid ius uel clamium iuris siue calumpniam in predictis terris et tenementis [un]a cum predicto bosco redditibus et seruiciis omnimodis sicut predictum est de cetero exigere clamare uel vendicare [poteri]mus in posterum Faciendo inde dictis capitalibus dominis feodi debitum seruicium et consuetum Pro hac autem donacione [] et presenti quieta clamacione dedit mihi predictus Ricardus quandam summam pecunie pre manibus in gersumma In c[uius rei testimonium] huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Symone de Glapwell Johanne de Scardec[liue] [Hu]gone de Kirglington manente in Glapwell Johanne filio Auicie de Glapwell Roberto Hering Johanne de W[] et aliis