Charter Document - 05880124

Charter Document - 05880124


Charter Number: 05880124
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Hokenale manens in Glapwelle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Radulfo filio Simonis de Glapwelle unam dimidiam [acram] terre arabilis cum pertinenciis in territorio de Glapwelle iacentem scilicet in campo australi inter terram Ricardi filii Hugonis de Glapwelle et terram Hugonis de Kirtlington et buttantem super terram predicti Hugonis ad capud boriale Tenendam et habendam sibi et heredibus suis vel assignatis quibuscumque quandocumque et ubicumque illam dare legare vendere vel assignare voluerit libere quiete integre pacifice et hereditarie cum omnibus pertinenciis suis et asiamentis in perpetuum faciendo inde capitalibus dominis feodi annuatim seruicium predicto tenemento spectantem Et ego predictus Willelmus et heredes mei predictam dimidiam acram terre cum pertinenciis predicto Radulfo et heredibus suis vel assignatis sicut predictum est in omnibus et per omnia contra omnes gentes warantizabimus adquietabimus et inperpetuum defendemus In cuius rei testimonium hanc cartam sigilli mei inpressione duxi roborandam Hiis testibus Gocellino de Steynesby Johanne de Somerford Ricardo filio Hugonis de Glapwelle Hugone de Kirtlington Simone de Bateley et aliis