Charter Document - 05880093

Charter Document - 05880093


Charter Number: 05880093
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1258 - 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Auicia que fuit uxor Rogeri de Somerford salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas vestra me in legali viduitate et legia potestate mea dedisse concessisse et omnino quietam clamasse Simoni de Glapwelle fratri meo et heredibus suis vel suis assignatis totam illam bouatam terre cum tofto et crofto et omnibus pertinenciis suis que vocatur Thomas oxegong in Glapwelle quod quidem toftum et croftum iacent iuxta toftum meum et croftum ex parte occidentali sine aliquo retenemento Ita quod nec ego predicta Auicia nec heredes mei nec aliquis per nos nec nomine nostro de cetero aliquod ius vel clamium aliquo iure exigere poterimus vel vendicare in predicta bouata terre cum pertinenciis sicut predictum est quam quidem bouatam terre Cecillia mater mea dedit predicto Rogero uiro meo et michi usque ad terminum usque ad terminum vite eiusdem Cecilie In cuius rei testimonium huic scripto signum sigilli mei apposui Hiis testibus domino Willelmo de Steynesby milite domino Willelmo vicario de Hokenale Willelmo de Hokenale in Glapwelle Simone de Bateley Roberto Hering de Glapwelle Roberto filio Alani de eadem Ricardo filio Hugonis de eadem et aliis