Charter Document - 05880091

Charter Document - 05880091


Charter Number: 05880091
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1258 - 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Auicia filia Hugonis de Glapwelle in legia potestate mea et legali viduitate mea dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Johanni filio meo et heredibus suis vel assignatis totum ius et clamium quod habui vel habere potui vel potero in tota illa terra quam habui de dono Ricardi filii Simonis de Glapwelle capellani cum toftis croftis pratis et omnibus pertinenciis suis et cum pasturis in Bromeley sicut continetur in munimentis meis Tenendum et habendum de dominis feodi libere et in pace faciendo inde annuatim predictis dominis feodi seruicium debitum et consuetum et in carta feofamenti mei contentum pro omni seruicio mihi et heredibus meis pertinente Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per nos nec nomine nostro de cetero aliquod ius vel clamium in predicta terra cum pertinenciis et cum prefata pastura sicut predictum est exigere poterimus vel vendicare pro hac autem donacione concessione et presentis carte mee confirmacione dedit mihi dictus Johannes quandam summam pecunie per manibus in gersumma Et ut hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio rata sit et stabilis hanc cartam sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus Roberto le Grant Willelmo de Leke Simone de Glapwell Ricardo de Grangia Thoma de Glapwelle Willelmo filio Walteri de Hokenalle Simone de Bateley et aliis