Charter Document - 05880050
Charter Number: | 05880050 |
---|---|
Cartulary Title: | Glapwell Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1271 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conuencio facta inter dominum Willelmum abbatem de Derleg et eiusdem loci conuentum ex una parte et Simonem filium Hugonis de Glapwelle ex altera Videlicet quod idem Simon dimisit et concessit eisdem abbati et conuentui unum assartum cum pertinenciis in territorio de Glapwelle quod Rogerus Wysdam de eadem aliquando tenuit et iacet inter assartum quod fuit quondam Jordani de Wyteleg et terram Johannis filii Rogeri de Sumerford Tenendum et habendum eisdem abbati et conuentui libere quiete pacifice et integre cum prato et et bosco adiacentibus et cum omnibus aliis pertinenciis libertatibus et aysiamentis suis usque ad terminum nouem annorum plenarie completorum termino incipiente ad festum sancti Michaelis anno gratie MCC septuagesimo primo Dictus uero Simon et heredes sui predictum assartum cum omnibus pertinenciis suis sicut predictum est prefatis abbati et conventui contra omnes gentes warantizabunt in toto predicto termino Elapso autem dicto termino predictum assartum cum pertinenciis suis ad prefatum Simonem et heredes suos reuertetur absque clamio et contradictione alicuius In cuius rei robur et testimonium dicte partes alternis scriptis hanc conuencionem continentibus sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Willelmo de Leyk Willelmo de Walleg Roberto filio Alani de Glapwell Thoma filio Willelmi de eadem Jordano de Wyteleg et aliis