Charter Document - 05880027

Charter Document - 05880027


Charter Number: 05880027
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1258 - 1272
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Willelmi de Glapwell dedi concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Derleg et canonicis ibidem deo seruientibus tresdecim acras terre et pasture cum pertinenciis in territorio de Glapwell scilicet duas culturas in campo qui uocatur Northfeld subtus le Clif quarum una uocatur Gorbrodewong que estimatur pro duobus acris et dimidia et iacet inter terram Simonis de Glapwell ex utraque parte et alia vocatur Hackingwong que estimatur pro duabus acris et iacet inter terram predicti Simonis et terram dictorum canonicorum Et unam placiam pasture scilicet le Muriker que estimatur pro duabus acris Et unam culturam in campo qui vocatur Suthfeld que estimatur pro dimidia acra et iacet inter terram que fuit Jordani et terram Willelmi de Hokenale Et unam acram terre apud le Elrenetre inter terram dictorum canonicorum ex utraque parte Et duas acras terre in Holegatewong sub monte que iacent inter terram predicti Simonis et terram Jocelini de Steynesby Et duas acras terre que iacent in Meduecroft et abuttant super terram dicti Simonis et Meduecroft Et unam acram in Suthfeld que abuttat super Rowethornegate ex parte occidentali inter terram dictorum canonicorum et terram Willelmi de Hokenale Tenendas et habendas eisdem canonicis et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinenciis libertatibus et aysiamentis suis infra villam et extra Ego uero Thomas et heredes mei totam predictam terram et pasturam cum omnibus pertinenciis suis prefatis canonicis et eorum successoribus ut puram et perpetuam elemosinam contra omnes gentes imperpetuum warantizabimus adquietabimus et defendemus In cuius rei robur et testimonium pro me et heredibus meis presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Simone de Glapwell Willelmo de Leyk Roberto le Graunt Rogero de Batel Willelmo Malebraunche et aliis