Charter Document - 05880022

Charter Document - 05880022


Charter Number: 05880022
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1258 - 1272
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Willelmi de Glapwell dedi concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Derlg et canonicis ibidem deo seruientibus duas culturas cum pertinenciis in territorio de Glapwell scilicet in campo qui vocatur Northfeld subtus montem quarum una uocatur Gorbrodewong et iacet inter terram Simonis de Glapwell ex utraque parte et alia vocatur Hackingwong que iacet inter terram predicti Simonis et terram dictorum canonicorum Et unam placiam pasture cum pertinenciis que vocatur le Muriker Et unam culturam cum pertinenciis in campo qui vocatur Suthfeld que iacet inter terram que fuit Jordani et terram Willelmi de Hokenale Et unam acram terre cum pertinenciis apud le Elrenetre inter terram dictorum canonicorum ex utraque parte Et duas acras terre cum pertinenciis in Holegatewong sub monte que iacent inter terram predicti Simonis et terram Jocelini de Steynesby Et duas acras terre cum pertinenciis que iacent in Meduecroft et abuttant super terram dicti Simonis et Meduecroft Et unam acram terre cum pertinenciis in Suthfeld que abuttat super Rowethornegate ex parte occidentali inter terram dictorum canonicorum et terram Willelmi de Hokenale Et unam placiam terre cum pertinenciis que iacet super Meduecroft inter terram dictorum canonicorum et terram Ade carpentarii et abuttat super terram predicti Simonis Et duas acras terre et dimidiam cum pertinenciis in Estfeld que iacent inter terram meam et semitam de Pleseleg Et unam acram terre cum pertinenciis que iacet inter Hoctungate et terram quam Jordanus aliquando tenuit et abuttat super terram dictorum canonicorum ex parte orientali Tenendas et habendas eisdem canonicis et eorum successoribus in liberam puram quietam et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinenciis libertatibus et aysiamentis suis cum pastura et libera communa pertinentibus ad duas bouatas terre infra uillam de Glapwell et extra in bosco et plano Ego vero Thomas et heredes mei predictas terras cum pastura et omnibus pertinenciis suis prefatis canonicis et eorum successoribus ut puram et perpetuam elemosinam contra omnes gentes warantizabimus adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei robur et testimonium presenti scripto pro me et heredibus meis sigillum meum apposui Hiis testibus Simone filio Hugonis de Glapwell Willelmo de Leyk Roberto le Graunt Roberto filio Alani Henrico de Wyteleya Jordano fratre eius Willelmo filio Thome de Walleya et aliis