Charter Document - 05880020

Charter Document - 05880020


Charter Number: 05880020
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1227
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conuencio facta inter H abbatem et conuentum de Derl ex una parte et Willelmum filium Ricardi de Glapwalle ex altera Scilicet quod predictus W dimisit et concessit ad firmam prefatis abbati et conuentui de Derl totum dominicum suum quod habet in Glapwalle videlicet quadraginta acras terre in campo et spinetum quod dicitur Fal et dominicum mesuagium suum cum pomerio et omnibus pertinenciis et libertatibus ad idem mesuagium et ad predictam terram pertinentibus usque in octo annos Reddendo inde annuatim predicto W et heredibus eius decem solidos ad duos terminos scilicet ad Annunciacionem beate Marie v solidos et ad Natiuitatem beate Marie v solidos Incepit autem terminus iste die sancti Michaelis anno ab incarnacione domini MCCXXVII duraturus per octo annos proximo subsequentes Et sciendum quod predictus W et heredes eius warantizabunt et adquietabunt prenominatam terram predictis abbati et conuentui de Derl usque ad prefatum terminum in omnibus et contra omnes Abbas uero et conuentus dederunt predicto W inicio huius conuencionis firmam trium annorum proximo subsequencium videlicet xxx solidos argenti Elapso autem predicto termino scilicet octo annorum tota predicta terra quieta et soluta remanebit prenominato W et heredibus eius sine omni clamio et demanda prefatorum abbatis et conuentus de Derl Ut autem hec conuencio firma et stabilis toto predicto termino permaneat abbas et conuentus ex sua parte et prefatus W ex sua eam sigillis suis confirmauerunt Hiis testibus Magistro N tunc offic Derb Simone de Glapwalle Hugone Radulfo Ricardo filiis eius Roberto clerico et Andrea et aliis