Charter Document - 05880019
Charter Number: | 05880019 |
---|---|
Cartulary Title: | Glapwell Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conuencio facta inter H abbatem de Derl et eiusdem loci conuentum ex una parte et Agnetem que fuit uxor Ricardi de Glapwall ex altera Scilicet quod predicta Agnes de assensu et uoluntate Willelmi filii sui dimisit ad firmam prefatis abbati et conuentui totam dotem suam de dominico de Glapwall cum spineto et omnibus pertinenciis suis usque in octo annos proximo subsequentes Recipiendo inde annuatim quinque solidos ad duos terminos scilicet ad Annunciacionem beate Marie duos solidos et vi denarios et ad Natiuitatem beate Marie duos solidos et vi denarios Et sciendum quod predicti Agnes et Willelmus warantizabunt prefatis abbati et conuentui de Derl prenominatam terram in omnibus et contra omnes Quicumque uero alteri illorum superuixerit eandem terram pro eadem firma predictis abbati et conuentui warantizabit Incepit autem terminus iste anno incarnacionis domini MCCXXVII ad festum sancti Martini Et notandum quod predicti abbas et conuentus dederunt prefate A in inicio huius conuencionis firmam trium annorum proximo subsequentium Ut autem hec conuencio firma sit et stabilis sepedicti A et W huic scripto prefatam conuencionem continenti sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Magistro N tunc offic Derbi Simone de Glapwall Hugone Radulfo Ricardo filiis eius Roberto clerico et Andrea