Charter Document - 05880009
Charter Number: | 05880009 |
---|---|
Cartulary Title: | Glapwell Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1216 - 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas Basset dedi et concessi et quietum clamaui Ricardo filio Simonis de Glapwell capellano totum ius meum et clamium quod habui in duabus bouatis terre in territorio de Glapwell cum tofto et crofto et omnibus pertinenciis in illis scilicet quas emi de Willelmo fratre meo quas uidelicet ille habuit de dono Odonis auunculi mei et quas dictus Odo emit de Andrea filio Ricardi de Glapwell Tenendas et habendas sibi et heredibus suis vel cui uoluerit assignare quiete et sine calumpnia de me uel heredibus meis inperpetuum Salua tamen Idonee quondam uxori dicti Odonis dote sua in illis bouatis quamdiu uixerit Reddendo inde annuatim dicto Andree filio Ricardi et heredibus suis quinque solidos ad duos terminos scilicet ad festum sancti Martini ii solidos et vi denarios et ad Penthecosten ii solidos et vi denarios pro omni seruitio saluo forinseco Pro hac autem concessione et quieta clamatione dedit mihi predictus Ricardus iiii marcas argenti in Geresum Ego uero et heredes mei warantizabimus predicto Ricardo et heredibus suis et assignatis suis predictas bouatas terre contra omnes homines Et ut hec mea concessio et quieta clamacio firmitatis robur optineat inperpetuum presenti scripto sigilli mei munimen apposui Hiis testibus Johanne de Eincurt milite Rogero de Sidenhil milite Radulfo le Poher Roberto le Vauassur tunc senescallo de curia Peuerel Hugone de Waleton Hugone de Linacre Hugone de Glapwell et Radulfo fratribus Roberto de Glapwell clerico Petro capellano Henrico de Hokenhal vicario et aliis