Charter Document - 05880008

Charter Document - 05880008


Charter Number: 05880008
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Basset filius Galfridi Basset dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Thome Basset fratri meo totam terram quam Odo adwnculus meus dedit mihi in villa de Glapwell et in territorio eiusdem ville Tenendam et habendam sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere quiete et pacifice cum omnibus libertatibus infra villam et extra ad dictam terram pertinentibus sicut carte predicti Odonis quas ei tradidi testantur Reddendo inde mihi annuatim unum par albarum cerotecarum die Pentecostes pro omni seruitio ad me vel ad heredes pertinente saluo forinseco Ut autem hec donatio et concessio rata et stabilis permaneat hoc scriptum sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus domino Willelmo Basset domino Radulfo Basset filio suo domino Waltero de Estleya domino Roberto de Grenndon Thoma Basset persona de Sapecote Roberto de Folevill Radulfo camerario Nicholao de Manham et Willelmo fratre eius Waltero Bluet persona de Saxelb et aliis