Charter Document - 05880001

Charter Document - 05880001


Charter Number: 05880001
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conuencio facta apud Portesmues die Pentecostes proxima post obitum Willelmi Lincolniensis episcopi coram R de Lascy constabulario Cestr inter Nicholaum de Verdun et Robertum filium Willelmi Scilicet quod idem Nicholaus dedit predicto Roberto cum Angnete sorore sua centum et decem solidatas terre et unam libram piperis in liberum maritagium saluo forinseco seruicio Scilicet in Tokenbi et Halstede centum et v solidatas terre et unam libram piperis unde quinquaginta solidate terre sunt in Russtitis et in Sceflingtune quinque solidate Habendam et tenendam illi et heredibus suis de illa Angnete procreatis Predictus uero Robertus recipiet saisinam de omnibus terris suis et homagia et fidelitates de hominibus Ita quod predictus Nicholaus habebit omnes redditus et exitus tocius terre predicti Roberti et per manum ipsius Nicholai uel balliui sui exitus et redditus percipiet a festo sancti Michaelis proximo post predictum terminum usque ad duos annos sequentes et si idem Robertus uoluirit usque in tres annos Et idem Nicholaus inueniet predicto Roberto et Angnete uxori sue que rationabiliter fuerint necessaria usque ad supradictum terminum et terras de dominicis predicti Roberti de carucis restaurabit Et idem Robertus ponet unum de suis ad uidendum exitus quos predictus Nicholaus uel balliuus suus recipiet Completis uero duobus annis predictis quando idem Robertus uoluerit tota terra sua ei quieta remanebit Et predictus Nicholaus eum militem faciet uel custum inueniet unde factus sit Hanc conuencionem ego Nicholaus confirmaui carta mea Et quia ego Robertus sigillum non habui ad hanc conuencionem confirmandam sigillum R de Lascy constabularii Cestr ex parte mea apposui His testibus Galfrido Cestr Thoma dispensatore et Hugone fratre eius R decano de Marnh Willelmo de Charneles Ricardo de Garsal Roberto de Chaumpaingne