Charter Document - 05870101
Charter Number: | 05870101 |
---|---|
Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1299 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia Rex Anglia dominus Hibernia et dux Aquitania archiepiscopis [] salutem Sciatis quod cum dilectus nobis in Christo Priori de Tynemuthe que est cella abbatie de S Albano per cartas progenitorum nostrorum quondam regum Anglia coram nobis in curia nostra nuper clamasset habere omnia placita infra libertatem suam de Tynemuthe tam de corona quam alia placita communia de hominibus suis et terris et tenementis infra eandem libertatem qualitercumque emergencia per justiciarios suos proprios ibidem placitanda et terminanda ita quod justiciarii aut alii ministri nostri libertatem predictam intrare non debeant ad aliqua hujusmodi placita ibidem tenenda vel officium aliquod de aliquibus libertatem illam tangentibus exercendum necnon et quasqam alias libertates et liberes consuetudines quibus idem prior et predecessores sui priores ejusdem loci a tempore confectionis cartarum predictarum sine temporis interruptione usi fuerunt rationabiliter ut dicebat que quidem libertates pro eo quod compertum fuit in curia nostra predicta quod predictus prior et predecessores sui predicti aliquas libertates coronam nostram tangentes super nos et coronam nostram predictam occupaverant minus juste nobis per considerationem ejusdem curie tanquam foris facte fuerunt adjudicate et cum aliis libertatibus et liberis consuetudinibus quas clamabant infra libertatem predictam ad ipsos per cartas predictas pertinere in manum nostram capte Nos ob specialem devotionem quam erga gloriosos martyres beatos Albanum et Oswinum cujus quidem Oswini corpus in quodam feretro infra ecclesiam de Tynemuthe requiescit gerimus et habemus necnon ob salutem anime nostre et anime celebris memorie Alianore quondam regine Anglie consortis nostre et etiam animarum progenitorum nostrorum predictorum volentes dilectis nobis in Christo abbati de S Albano et predicto priori ac monachis S Albani in predicta ecclesia de Tynemuthe Deo servientibus gratiam in hac parte facere specialem omnes libertates et liberas consuetudines predictas sic nobis adjudicatas et in manum nostram captas predictis abbati priori ac monachis pro nobis et heredibus nostris restituimus et reddidimus habendas et tenendas sibi et successoribus suis abbatibus de S Albano prioribus de Tynemuthe et monachis in predicta ecclesia de Tynemuthe Deo servientibus et servituris imperpetuum adeo integre tam in terris et aquis quam aliis locis quibuscunque sicut ipsi eas ante dictam captionem per cartas predictas habuerunt et tenuerunt volentes et concedentes pro nobis et heredibus nostris predictis quod iidem abbas prior et monachi et successores sui predicti libertatibus et liberis consuetudinibus predictis adeo plene utantur de cetero sicut ipsi libertatibus et liberis consuetudinibus illis rationabiliter uti et gaudere consueverunt a tempore confectionis cartarum earundem usque ad diem captionis dictarum libertatum et liberarum consuetudinum in manum nostram sicut predictum est Quare volumus et firmiter precipimus [] His testibus venerabilis patribus A Dunelmensi et J Wyntonie episcopis Henrico de Lacy comite Lincolnie Thoma comite Lancastrie Roberto filio Walteri Hugone le Despenser Willielmo de Leyburne Waltero de Bello Campo senescallo hospicii nostri Johanne Buteturte et Data per manum nostram apud Westmonasterium vicesimo die Februarii anno regni nostri vicesimo septimo