Charter Document - 05870099
Charter Number: | 05870099 |
---|---|
Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1296 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus quibus scriptum visuris vel audituris Johannes de Graistok dominus de Morpath et Robertus de Somervill salutem in Domino Noveritis universitas vestra nos pro salute animarum nostrorum parentum et omnium benefactorum nostrorum dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et S Oswino [et] priori et conventui de Tynemouth habere liberum introitum transitum et exitum in moris meis de Benton ad omnia necessaria sua carianda ducenda et portanda per se et servientes suos cum carris carrectis et aliis carragiis suis sine damno bladi et prati salvo nobis tamen appornamento vasti juxta legem Anglie Et omnibus liceat dictis religiosis vias suas de terra et lapidibus dictarum morarum sine damno bladi et prati emendare Item concedimus et dedimus iisdem religiosis etiam pasture in dictis moris nostris cum quatuor viginti animalibus cujuscunque generis voluerint ita pacifice et quiete ut nulla unquam distringantur nec alio modo impedirentur nisi inveniantur in damno bladi et prati habendum et tenendum dictas vias et dictam pasturam sicut possidendam esse de nobis heredibus vel assignatis nostris dictis religiosis et eorum successoribus libere quiete bene et in pace sine aliquo impedimento in liberam puram et perpetuam elemosinam Et nos et heredes nostri vel nostri assignati dictas vias et dictam pasturam ut permittitur dictis religiosis et eorum successoribus warantizabimus et defendemus contra omnes homines in perpetuum In cujus rei testimonium huic presenti carte nostre sigilla nostra apposuimus His testibus dominis Roberto Bertram Roberto de la Vale Hugone de la Vale Johanne de Kirkeby militibus Johanne de Dudden Nicholao de Vypons et multis aliis Data apud Tynemouth die Purificationis beate Marie anno Domini MCCXCVI