Charter Document - 05870080
| Charter Number: | 05870080 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1257 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gratia [] Waltero episcopo Dunelmensi [] Monstravit nobis abbas de Sancto Albano quod cum Willielmus de Creistoc in curia vestra coram justiciariis vestris ultimo itinerantibus apud Sadburne ipsum implacitaret de advocatione ecclesie de Kunesclive per breve vestrum idem Abbas venit in eadem curia vestra per attornatum suum et excipiendo proposuit se non debere respondere in curia vestra eo quod quietantiam habet per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie ne trahatur in placitum de aliquo tenemento suo nisi coram nobis vel capitali justiciario nostro que quidem carte usu et tempore priores sunt libertate vestra quam habetis a predecessoribus nostris de Wapintachio de Sadburne prefati justiciarii vestri predictam exceptionem admittere injuste recusantes in predicta loquela pro cedere non omiserunt cumque vobis pluries inhibuerimus ut bene recolimus ne in prefati loquela procederetis in curia vestra nec homines ipsius abbatis de Mortuna et Karlebire distringeretis vel in placitum traheretis maxime cum questio inter vos et predictum abbatem in curia nostra coram nobis de prioritate predictarum libertatum adhuc dependeat vos et justiciarii vestri spretis inhibitionibus nostris in contemptum nostri et regie dignitatis lesionem prosecutioni dicte loquele adhuc supersedere non curatis immo prefixo ipsius abbatis adversario certo die eidem abbati predictam advocationem per defaltam supripere preponitis Et quod sustinere nolumus sicut nec debemus aliquem per talem defaltam contra justitiam circumveniri vobis sicut pluries duximus inhibendum firmiter injungentes in fide qua nobis tenemini vos sive justiciarii vestri ne in predicta loquela aliquo modo procedere presumatis quousque in curia nostra de prioritate predictarum libertatum plenius fuerit discussum et utrum ad curiam nostram vel vestram pertineat predicte loquele cognitio Scitur pro certo quod si istud mandatum nostrum sicut et aliud contempseritis quantumcunque perpendimus vos et consilium vestrum contra dignitatem nostram attemptare nos vice versa de quo mirari non debetis ad libertates vestras quas solum a predecessorum nostrorum beneficio estis consecuti graviter capere non omittemus ad ecclesie vestre non modicam [] immo fortassis lesionem Teste meipso apud Westmonasterium X die Decembris anno regni nostri XLII
