Charter Document - 05870079

Charter Document - 05870079


Charter Number: 05870079
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1257
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gratia [] Vicecomiti Ebor salutem Pone per vadium et salvos plegios venerabilem patrem W episcopum Dun quod sit coram nobis a die sancti Michaelis in xv diebus ubicunque tunc fuerimus in Anglia ad respondendum Abbati de Sancto Albano de placito [] et ad ostendendum quare non fuit coram nobis a die Pasche in xv dies sicut submoneatus fuit Et scire facias eidem episcopo ex parte nostra quod sicut ei mandavimus in fide qua nobis tenetur cognicioni dicti placiti supersedeat et predictos justiciarios et ballivos suos supersedere faciat Quousque indempnitati et conservationi tam ipsius episcopi quam dictorum abbatis et prioris libertatum in curia nostra coram nobis plenius fuerit prospectum Et averia ipsorum abbatis et prioris si qua occasione predicta fecerit capi iterum deliberari faciat Et habeas ibi pleggiorum nomina et hoc breve Teste Hnr de Brettona apud Westm anno regni nostri XLI XXVIJ die Aprilis

Source (click image below to view full size)