Charter Document - 05870074

Charter Document - 05870074


Charter Number: 05870074
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1256
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gratia [] Vicecomiti Eboraci salutem Pone per vadium et meliores plegios venerabilem patrem Dunelmensem episcopum Walterum quod sit coram nobis in octavis S Hilarii ubicunque tunc fuerimus in Anglia ad respondendum Abbati de S Albano de placito quare trahit et distringit ipsum et homines suos de Karlebiri et de Mortuna ad placitandum coram ballivis et justiciariis ipsius episcopi extra libertatem suam et contra tenorem cartarum predecessorum nostrorum regum Anglie quas idem abbas habet nec permittit ipsum et priorem suum de Thynemua habere liberam curiam suam infra Wapentachium ipsius episcopi de Sadberge quam habere debent et habere consueverunt per cartas predictas antequam Vapentachium esset ecclesie dicti episcopi Dunelmensis collatum ut dicunt Et ad ostendendum quare non fuit coram nobis a die S Michaelis in xv dies sicut attachiatus fuit et submone per bonos submonitores Spervarium de Walthac et Alanum le Noreis primos plegios predicti episcopi Walteri quod sint coram nobis ad eundem terminum ad audiendum judicium suum de eo quod non habuerunt predictum Walterum episcopum coram nobis ad predictum terminum sicut eum plagaverunt Et scire facias eidem episcopo ex parte nostra quod sicut ei mandavimus in fide qua nobis teneretur cognitioni predicte supersedeat et predictos justiciarios et ballivos eidem similiter supersedere faciat quousque indempnitati et conservationi tam ipsius episcopi quam predictorum abbatis et prioris libertatum plenius in curia nostra coram nobis fuerit prospectum Et averna ipsius abbatis et priorissa si que occasione predicta capi fecerit interim deliberari faciat Et habeas nomina predictorum plegiorum submonitorum et hoc breve Teste N de Turri XIX die Octobris anno regni nostri XLI apud Westmonasterium

Source (click image below to view full size)