Charter Document - 05870073
| Charter Number: | 05870073 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Complaint |
| Date: | 1216 - 1272 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gratia [] Dunelmensi episcopo salutem Non possumus non mirari superi eo quod cum semel et secundo vos affectione plena rogaverimus ut a vexatione dilecti nobis in Christo Prioris de Thinemua desistatis qui sicut nostis sub protectione et defensione nostra militat speciali precibus nostris pro ipso porrectis condescendere minime curavistis nolentes ad animum revocare quod pro honore vestro vobis detulimus in hac parte credentes firmiter et sperantes quod vestre discretionis benignitas vos ad hoc gratis faciendum induceret quod per legem regni nostri et regiam potestatem vos facere oportebit Ut autem vobis liqueat manifeste quod vobis hucusque in facto isto volumus deferre tertio paternitatis vestre dilectionem duximus attentius implorandam quatenus intuitu precum nostrarum et ob reverentiam quam Principi vestro debetis impendere averia sive bona dicti Prioris que contra legem terre cepistis et detinetis injuste quod per libertates suas quas habet per chartas predecessorum nostrorum Regum Anglie et maxime per chartam Ricardi regis avunculi nostri aperte poterit comprobari et quibus temporibus predecessorum nostrorum libere usi fuerunt deliberari absque more dispendio faciatis scituri pro certo quod nisi infra octavas S Hilarii proximo futures has preces nostras pleno effectui duxeritis mancipandas quantumcumque vobis detulerimus et de jure deferre vellemus nos ex tunc [non obstante libertate vestra cujus pretextu injurias vestras aliis illatas sine correctione regie dignitatis non debemus nec possumus sustinere] predicta averia deliberari et damna eidem Priori restitui que injurie vestre occasione sustinuit et de vobis plenam faciamus justitiam exhiberi Teste me ipso []
