Charter Document - 05870072
Charter Number: | 05870072 |
---|---|
Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gratia [] episcopo Dunelmensi salutem Mandamus vobis in fide qua nobis tenemini quod sitis coram nobis a die Sancti Martini in xv dies ubicunque tunc fuerimus in Anglia ad respondendum abbati Sancti Albani quare trahitis et distringitis ipsum et homines suos de Karlebiri et Mortune ad placitandum coram justiciariis et ballivis vestris extra libertatem suam contra tenorem cartarum predecessorum nostrorum regum Anglie quas idem Abbas habet nec permittitis ipsum et priorem suum de Thinemua habere liberam curiam suam infra Wapentachium tuum de Satberge quam habere debent et habere consueverunt per certas predictas ante Wapentachium predictum esset ecclesie vestre Dunelmensi collatum ut dicunt Et interim averia sua si qua occasione predicta capta sunt deliberari faciatis Et habeatis ibi hoc breve Teste meipso apud Westmonast xiii die Oct anno regni nostri xl