Charter Document - 05870069

Charter Document - 05870069


Charter Number: 05870069
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1256
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gratia [] Venerabili patri Waltero Dunelmensi episcopo salutem Ostensum est nobis ex parte Abbatis Sancti Albani et prioris de Thinemua Radulfi quod cum ipsi quasdam libertates habeant per cartas predecessorum nostrorum regum Anglie sibi concessas in diocesi vestra libertatibus vestris usu et tempore priores ut dicunt Et in collatione libertatum vestrarum non intendebant antecessores nostri sicuti nec debebant dictis Abbati et priori et eorum libertatibus prejudicium inferre Et vos et ballivi vestri non permittitis ipsos predictis libertatibus suis uti sicut prius facere consueverunt Vobis mandamus quod si ita est tunc ipsos infra libertates vestras contra tenorem predictarum cartarum suarum quas habent non vexetis nec vexari permittatis ne iteratus clamor ad nos inde perveniat pro defectu vestra Teste meipso apud Wudestoc xx die Augusti anno regni nostri xl

Source (click image below to view full size)