Charter Document - 05870064

Charter Document - 05870064


Charter Number: 05870064
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1253
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gratia rex Anglia [] archiepiscopis [] salutem Sciatis nos concessisse et hac charta nostra confirmasse dilectis nobis in Christo Abbati et conventui de S Albano quod ipsi et successores sui in perpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Jovis apud manerium suum de Bewik in Comitatu Northumbria nisi mercatum illud sit ad nocumentum vicinorum mercatorum quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod ipsi Abbas et conventus de S Albano et successores sui in perpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Jovis apud manerium suum de Bewik in comitata Northumbria cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi mercatum pertinentibus nisi mercatum illud sit ad nocumentum vicinorum mercatorum sicut predictum est Hiis testibus Rad filio Nicholai Johanne Mansell preposito Beverlacensi magistro W de Kilkenni archidiacono Coventrensi Bertramo de Crioll Johanne de Grey Johanne de Lessington Umberto Pugeis Rogero de Lokington Roberto le Norreis et aliis Data per manum nostram apud Windeshore vicesimo primo die Januarii anno regni nostri tricesimo septimo

Source (click image below to view full size)