Charter Document - 05870059
Charter Number: | 05870059 |
---|---|
Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Certification |
Date: | 1228 - 1237 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Register III (f65v) |
Charter:
Venerabili patri R Dei gratia Dunelmensi episcopo Magistro A Archidiaconi Northumbrie salutem et obsequium Inquisitione facta secundum mandatum vestrum super capella de Hortuna constans quod a media quadragesima [hactenus] extitit vacans Presentatores etiam sunt abbas Sancti Albani et prior et conventus de Thinemue et jus habent presentandi et non est litigiosa Cimiterium habent liberum sepulturam parochianus et baptisterium habent liberum parochianorum omnium Qui [etiam] divina officia ibi audiunt per totum anni circulum oneratur est annua pensione lx solidorum quos percipere consueverunt prior et conventus de Thynemue Ecclesia vero de Wudchorn precipit bovem et pannum qui perveniunt cum corpore presente parochianorum capelle de Hortuna Archidiacono respondet in sequendo capitula hospiciis et sinodalibus sicut vicine matrices ecclesie Estimatur autem l marcarum Nec est sufficienter ornata Presentatur [etiam] de moribus et conversatione bonum habet testimonium Etatem [etiam] habet De litteratura et ordinibus pro se respondeat