Charter Document - 05870057

Charter Document - 05870057


Charter Number: 05870057
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Rogeri Bertram de Mitford dedi concessi et presente carta mea confirmavi Deo et beate Marina et beato Oswyno apud Tynemuthe et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mea et patris mei et matris mea et omnium antecessorum et heredum meorum quinque acras terre et dimidiam per perticam viginti pedam in petaria mea de Merdesfenne propinquiores quatuor acris terre in eadem petaria ex parte orientalis quas eidem monachi habent ibidem ex dono meo Quas quidem quinque acras et dimidiam cum pertinentiis concessi prefatis monachis ad excolendas fodendas et ad omnimodum commodum suum inde faciendum cum libero ingressu et egressu hominibus suis carris et carectis per omnes vias infra dictam petariam et extra quibus alii cariant vel cariare consueverunt sine aliquo gravamine vel impedimento mei vel meorum quotiens cunque et quandocumque viderint sibi expedire Concessi etiam pro me et heredibus meis quod predicti monachi possint facere fossata in dicta petaria ad cursum aque educendis inter terram meam et terram Henrici de Ferlingtona et hoc ubi melius sibi viderint expedire ad minus dampnum mei vel heredum meorum Hec omnia supradicta dedi et concessi predictis monachis in liberam puram et perpetuam elemosinam Habendum et tenendum ipsis et eorum successoribus libere quiete solute et integre ab omnibus serviciis sectis curia exactionibus rebus et demandis omnimodis que per quoscunque aliquo tempore exigi poterunt et sicut aliqua elemosina liberius quietius melius et integrius concedi poterit vel teneri Volo etiam et concedo quod si aliquis hominum meorum vel aliquis alius fossatum seu cursum aqua faciat in predicta petaria quominus prefati monachi possint petas suas cariare aut proficium suum facere ego per me per ballivos meos sine dilatione per visum bonorum faciam eis fieri emendas Et ego Rogerus et heredes mei omnia supradicta prefatis monachis et eorum successoribus in perpetuum contra omnes homines Christianos et Judaos warantizabimus acquietabimus et defendemus In cujus rei testimonium presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)