Charter Document - 05870056
| Charter Number: | 05870056 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1220 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Rogeri Bertram de Mitford dedi concessi et hac presente carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Oswino et monachis apud Tynemutha servientibus pro salute anime mee et patris mee et matris mee et omnium antecessorum et heredum meorum quatuor acras terre in petaria mee de Merdesfen ad excolendas et fodendas et omnimodum commodum suum inde faciendum juxta petariam monachorum de Novo Monasterio ex parte orientali que quatuor acre habent duodenas perticatas in latitudine et quinquaginta tres perticas in longitudine cum pertica viginti pedum per certas divisas ibidem factas concessi etiam pro me et heredibus meis quod ipsi monachi et cariatores petarum suarum habeant omnes vias dicte petarie et certe et solide terre in feodo meo quibus alii cariant vel cariare consueverunt liberas et quietas cum carris et carectis equis et bobus et cum omnibus aliis utensilibus aptis ad petas suas cariendas infra dictam petariam et extra omnibus diebus anni cum libero ingressu et egressu sine alicujus gravamine vel impedi mento Hec autem omnia supradicta dedi et concessi predictis monachis de Tynemuth in liberam puram et perpetuam elemosinam Tenenda et habenda ipsis et successoribus suis in perpetuum libere solute honorifice integrea et quiete ab omnibus serviciis intrinsecis forinsecis sectis curie exactionibus et omnimodis demandis que aliquo tempore exigi poterint in perpetuum sicut aliqua elemosina liberius et melius potest concedi vel teneri Et ego Rogerus et heredes mee predictis monachis et eorum successoribus omnia predicta contra omnes homines Christianos et Judeos warantizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum In cujus rei testimonium presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Dominis Henrico de Laval Johanne de Plesseto Roberto de Clifford Johanne de Kirkeby Thoma de Oggel Willielmo Daubeny militibus Thoma de Ryhil tunc vicecomite Northumbrie domino Johanne de Laval Hugone le Vigrus Roberto de Esterhidewin Roberto de Throkelawe Johanne filio Johannis de Middeltonp Adam de Seleby Thoma de Discinton Radulpho Faukes Nicholao de Bacwrth et aliis
