Charter Document - 05870055
| Charter Number: | 05870055 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1216 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus Bertram dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et sancte Marie et sancto Oswyno et monachis apud Tynemutha Deo servientibus pro salute anime mee et uxoris mee et patris et matris mee et heredum meorum tres decem acras in pastura mea de Merdesfenne contiguas pasture monachorum de Novo Monasterio ex parte orientali more Que tres decem acras habent viginti perticas in latitudine et quinquies viginti et quatuor in longitudine versus moram Concessi etiam ut dicti monachi habeant omnes vias pasture et certe terre de feodo meo quibus alii cariant liberas et quietas ad cariandum petas suas Preterea concessi prefatis monachis quinque acras terre mee culte in Merdesfenne cum pertinentiis unam acram scilicet in australi parte exitus ville de Merdesfen cum tofto et crofto adjacentibus et quatuor acras ab aquilone de Merdesfene proximas divisis inter Merdesfenne et Brinkelawe Volo etiam ut dicti monachi vel ille qui tenebit dictas quinque acras de eis habeat communam pasturam et omnia alia aysiamenta cum hominibus de Merdesfen ad prenominatam terram pertinentia Hec omnia supradicta dedi et concessi sepe dictis monachis in liberam puram et perpetuam elemosinam Habenda et tenenda pacifice et quiete inperpetuum ab omni servitio seculari et exactione sicut aliqua elemosina liberius potest concedi et teneri Et ego et heredes mei warantizabimus dictis monachis prefatam elemosinam contra omnes homines In cujus testimonium presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Gilberto de Laval Roberto de Wincestre tunc Vicecomite Henrico de Ferlingtone Philippo de Coleville Ricardo de Atrio Simone de Bruntone Ricardo de Elannde Waltero Graffard Simone de Tynemuth Jordano de Bacworth et multis aliis
