Charter Document - 05870049
Charter Number: | 05870049 |
---|---|
Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint Henricus de Bulemer salutem Sciatis me caritatis intuitu concessisse et dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beato Oswino de Tynemutha et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et pro salute animarum antecessorum meorum viginti et octo acras et dimidiam terre de meo dominico in campis de Jesemu unde octo acre sunt in illa cultura que vocatur Weneflat et quatuor acre in illa cultura que vocatur Magna Milneside sicut ipsa est longa et lata usque in Thesam et due acre et dimidia in illa cultura que vocatur Parva Milneside sicut ipsa est longa et lata usque in Thesam et due acre et dimidia in illa cultura que vocatur Huwehalen et tres acre in illa cultura que vocatur Sandirig et sex acre in illa cultura que est proxima illi domui que fuit Radulphi Baard versus austrum et due acre et dimidia in una alia cultura in australi parte rivuli de Litteldene in occidentali parte chimini sicut itur ad Bentun et jacent inter culturas Radulphi Baard Et preterea totum herbagium quod habui in occidentali parte de Litteldene sicut via se extendit a chimino Novi Castelli usque ad chiminum de Bentun et ita deorsum sicut rivulus currit ab occidentali parte ejusdem rivuli et ita deorsum per rivulum donec perveniat ad caput illius culture versus orientem que vocatur Welleflat habend et tenend in puram et liberam et perpetuam elemosinam [] Hiis testibus Gilberto de la Val Patricio filio Edgari Waltero Gratherd Milone filio Huberti Radulpho de Witelithe Waltero serviente Petro de Mulsham Nigello de Dichington Jordano de Bacworth Ada de Hertford Radulfo capellano Simone filio Milonis Daniele filio Micholaip Johanne cum barba Johanne filio Ivete de Novo Costello et multis aliis