Charter Document - 05870046

Charter Document - 05870046


Charter Number: 05870046
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f40r)

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri H[ugone] episcopo et dilectis filiis G[ermano] priori et fratribus Dunelmensis salutem et apostolicam benedictionem Exigit officii nostri debitum quod nobis est licet indignis commissum superna dispositione ut debeamus paci et quieti prospicere singulorum et eorum maxime qui sub habitu religionis oblatam Domino servitutem impendunt Sane cum inter nos et dilectos filios nostros abbatem et fratres monasterii S Albani super ecclesia de Tinemuthe et ejus pertinentiis controversia agitata fuisset tandem inter nos et eosdem fratres de libero et spontaneo assensu partium in presentia venerabilis fratris nostri Rogeri Wigornensis episcopi et dilecti filii magistri Johannis de Salisberia quibus cum decano Eboracensi causam ipsam commiseramus transactio amicabilis sicut ex scripto transactionis apparet pluribus religiosis personis ad hoc laborantibus intercessit ea videlicet quod et vos questioni quam super eadem ecclesia et pertinentiis ejus adversus prescriptum monasterium moveratis et juri si quid in his habebatis sponte cessistis et in perpetuum renunciastis et idem abbas et fratres ecclesias de Bywelle et Edlingeham cum omnibus eorum pertinentiis vobis concesserunt perpetuo possidendas Nos itaque postulationibus vestris benignum impertientes assensum prescriptam transactionem sicut de libero assensu partium facta est et hinc inde recepta et in scriptis authenticis tam vestro quam predictorum fratrum continetur ratam habemus et firmam et predictas ecclesias de Biwelle et de Edlingeham cum pertinentiis earum vobis et vestre ecclesie auctoritate apostolica confirmantes presentis scripti patrocinio committimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et BB Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Data Anagnia iiij idus Maii

Source (click image below to view full size)