Charter Document - 05870041
| Charter Number: | 05870041 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1174 - 1179 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Henricus Rex Anglie [] Archiepiscopis [] salutem Sciatis me reddidisse et hac carta mea confirmasse Deo et S Albano et S Oswino et abbati et monachis Sancti Albani qui apud Tynemutham morantur terram illam quam ceperam in manu mea propter fugam Aedgari in Scotiam et werram regis Scotie scilicet Egleuingeham et Bewicke et Lilleburn cum suis pertinentiis quam idem Aedgar tenuerat de Abbate Sancti Albani et de monachis suis de Tynemutha in vita sua ad firmam quod inquirendum fuit per liberos homines de visneto per preceptum meum et recognitum quod erat eorum escetum et dominicum Concessi preterea et hac carta mea confirmavi hoc quod abbas et conventus de S Albano providerunt et statuerunt de ecclesiis suis de Eglevingeham et de Apeltona predicte ad usus hospitum in perpetuum sicut carta Abbatis et capituli testatur Testibus R[icardo] Wintoniensi et G[alfrido] Elyensi episcopis Richardo de Lucy Willielmo filio Audel [] dapifero Aluredo de S Martino Roberto Marmyon Hugone de Cressy Randulpho de Glanville Roberto de Stuteville apud Gaititonam
