Charter Document - 05870037

Charter Document - 05870037


Charter Number: 05870037
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Henricus Rex Anglia [] justiciariis vicecomitibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Northumberland salutem Sciatis me concessisse et confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Oswini de Tynemutha et monachis ibidem Deo servientibus donationem de Flaforda quam R de Wirecestre eis rationabiliter fecit quare volo et firmiter precipio quod predicti monachi teneant eadem terram bene et in pace et libere et quiete et honorifice et integre in viis et in planis et pascuis et aquis et piscariis et in molendinis cum omnibus libertatibus et omnibus rebus ad eam pertinentibus sicut prenominatus R vel antecessores sui eam unquam melius et liberius et honorabilius tenuerunt et sicut carta sua quam inde habeat eis testatur Teste Warino filio Geraldi comitis et Willielmo filio Johannis apud Wyntoniam

Source (click image below to view full size)