Charter Document - 05870025
| Charter Number: | 05870025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1136 - 1138 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus Rex Anglie justiciariis et baronibus [vicecomitibus ministris prepositis et omnibus fidelibus] suis Francis et Anglis de Northumberlandia salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et Sancte Marie et Sancto Oswino et monachis de Tinemuthe tenere libere et quiete et honorifice omnia que tenuerunt die quo Henricus Rex Anglorum fuit vivus et mortuus in terris et in aquis in decimis et in ecclesiis in bosco et in Plano et in omnibus rebus sicut melius et honorabilius et quietius tenuerunt Rege Henrico vivente Et precipio quod Sancte Marie et Sanctus Oswinus et monachi de Tinemutha habeant curiam suam ita libere et plenaria in omnibus rebus sicut Rex Henricus eis concessit per breve suum cum soca et saca et toll et theam infangenetheofi et wrek et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus sicut ego ipse habeo Et volo quod defendatis et manu teneatis ecclesiam Sancte Marie et Sancti Oswini de Tinemutha que est elemosina mea et monachis et homines et omnes res ejusdem ecclesie sicut meam propriam elemosinam et sicut Rex Henricus precepit per breve suum Et ne [patiamini quod aliquis eis iniuriam vel contumeliam facit super foris facturam meam] Teste Rogero cancellario et Roberti de Oylie apud Dunelmum
