Charter Document - 05870024

Charter Document - 05870024


Charter Number: 05870024
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1138 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus filius Regis Scotorum justiciariis constabulariis vicecomitibus baronibus et omnibus suis fidelibus totius Northumberland salutem Precipio quod ecclesia et monachi de Tinemutha et totam terram et homines predicte ecclesie sint liberi et quieti de opere Novi Castelli et de opere aliorum castellorum de tota Northumberland quia mea propria est elemosina Et super hoc prohibeo ne ullus eis inde vim vel contumeliam faciat Et concedo eidem ecclesie quod sui dominici rustici sint quieti de omni exercitu et equitatu infra comitatum ad defendendum terram meam is eis per breve meum mandavero Testibus Archewoldo Episcopo Carliol Hugone de Morevill Gospatricio Comn Gervasius Rad Gilberto de Umfravill Willielmo de Somervill Ada Vicecomite apud Bamburg

Source (click image below to view full size)