Charter Document - 05861226
| Charter Number: | 05861226 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1218 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] de Iorewall Cisterciensis et [] Sancte Agathe Premonstratensis ordinum abbatibus et [] decano Richemund Ebor diocesis salutem et apostolicam benediccionem Porecta nobis abbatis et conventus de Melsa peticio continebat quod S[ayerus] de Sutton miles et eius complices Ebor diocesis domos bladum pecunie summam et alias res ipsorum contra iusticiam abstulerunt alias eis dampna gravia irrogando Ideoque discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellacione remota fine debito terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellacione cessanter cogatis veritati testimonio perhibere Quod si hiis exequendis non omnes potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Datum Laterani vj kalendas Novembris pontificatus nostri anno tercio
